monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > 32 > sectio 5 > sectio 171 > sectio 28 > sectio 16 > 33 > sectio 111 > 75 > 36 > sectio 14 > cpl894.209 > 5 > 9 > sectio 136 > sectio 26 > sectio 18 > Proverbia, 10 > 7 > CAPUT XXV. > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 6. <<<     >>> 8.

7.

1 In quo ego te circumscripsi? Qui ubi primum veni, cum diceres quod Valentinianus ad te quasi filius ad patrem venire deberet; responderim non esse aequum, ut aspero hiemis tempore puer cum matre vidua penetraret Alpes: sine matre autem tanto itineri dubiis rebus committeretur? De pace nobis legationem commissam, non de adventu eius promissionem: spondere nos id non potuisse certum est, quod mandatum non erat: me certe nihil spopondisse, adeo ut diceres: Exspectemus quid Victor responsi referat.
2 Illum autem liquet, me retento, pervenisse Mediolanum; negatumque ei, quod postulabat.
3 De pace tantum conspirare studia, non de adventu imperatoris, quem moveri non oporteret.
4 Praesens eram, ubi Victor rediit.
5 Quomodo ergo revocavi Valentinianum? Legati iterum missi ad Gallias, qui eius adventum negarent, apud Valentiam Gallorum me repererunt: milites utriusque partis, qui custodirent iuga montium, offendi revertens.
6 Quos ego tuos revocavi exercitus? quas de Italia reflexi aquilas? quos immisit barbaros Bauto comes?